CAPUT V. De modo poenitentiae, et indulgentiae perceptae argumento. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Poenitentiae plena et perfecta definitio est, ut peccata pro quibus poenitudinem gerimus, vel quibus nostra conscientia remordetur, nequaquam ulterius admittamus. Indicium vero satisfactionis et indulgentiae est affectus quoque eorum de nostris cordibus expulisse. |
2 | Noverit enim unusquisque nec dum se peccatis pristinis absolutum, quamdiu sibi satisfactioni et gemitibus incubanti vel illorum quae egit vel similium criminum ante oculos imago praeluserit, eorumque non dicam oblectatio, sed vel recordatio infestaverit mentis arcana. Itaque tunc se is qui pro satisfactione pervigilat a criminibus absolutum, ac de praeteritis admissis veniam percepisse cognoscat, cum nequaquam cor suum eorumdem vitiorum illecebris senserit vel imaginatione perstringi. |
3 | Quamobrem verissimus quidam examinator poenitentiae et indulgentiae in conscientia residet nostra, qui absolutionem reatus nostri ante cognitionis et iudicii diem adhuc nobis in hac carne commorantibus detegit et finem satisfactionis ac remissionis gratiam pandit. Et ut haec eadem quae dicta sunt, significantius exprimantur, tum demum praeterita nobis vitiorum contagia remissa esse credenda sunt, cum fuerint de corde nostro praesentium voluptatum desideria pariter passionesque depulsae. |